p. 1 AD DOCTISSIMUM ET CLARISSIMUM VIRUM THOMAM DE SEREZANO POGGII FLORENTINI DE INFELICITATE PRINCIPUM LIBER INCIPIT 1 Rem minime probatam vulgo, et que haud persuaderi nisi admodum paucis queat, hoc libello aggressus 5 sum, vir clarissime Thoma, ut ostendam, quantum facultas ingenii tulit, regum ac principum vitam, multis confectam angoribus, omni felicitate carere. Difficile id quidem et prorsus a communi extimatione alienum. Nam pervetus est, et ea omnium gentium mentibus infixa 10 opinio, illos solos beatos ac felices esse, quos fortune munus in sublimi rerum statu pre ceteris collocavit. Que res a teneris usque annis adeo nobis est insita, ut votis singuli omnibus opes honores magistratus dignitates imperia expetant, tanquam in his beate sit finis 15 vite constitutus. Eo autem hanc tam late patentem insaniam pervulgatam videmus, ut qui virtutum et bonarum artium studiis procul ab externarum rerum cupiditate dediti hec adumbrata fortune beneficia contemnant, aut vecordes aut imbecilli animi aut stulti esse dicantur. 20 /. 2 Et enim omnes ferme mortales, veluti ex loco inferiori suspicientes, hos ex altissima, ut videntur, basi suspensos rerum dominos admirantur atque obtorperscunt, inhantesque, ad exteriorem principum pompam 25 atque ornatus quales oculis cenruntur, tales interius esse putant. Virtutem vero et bene vivendi disciplinam p. 2 pauci appetunt, pauciores querunt, satis superque satis sibi sapientie ac prudentie inesse, vel potius superesse, ducentes, dummodo ea assequantur que preclara ac speciosa vulgo publica insania fecit. Sed pars maxima nostre infelicitatis stultitia est, qua in tantum mentes 5 hominum a vero procul abducuntur atque opinionibus fallacibus excecantur, ut nihil sincerum, nil rectum possint discernere, id tantummodo expetendum esse ducentes ad quod vulgaris appetitus communi errore labatur. 10 3 Nos vero, quos doctrinam sapientum virorum sequi atque eorum preceptis obtemperare decet, longe aliter a communi stultitia sentire vitamque felicem non in fortune arbitrio, sed in virtutis presidio constiuere debemus. Non enim rebus externis et fortuitis, sed 15 animi bonis felicitas tribuenda est, cui quidem sententie multi excellentes ingenio viri inherentes, abiectis propriis fortunis, philosophie studio vacarunt, ut veram felicitatem assequerentur. Et certe, sicubi ea est in virorum doctrina et sapientia prestantium domicilio 20 reperitur, qui procul a cupiditatibus, nihil alieni appetentes, etatem suam in virtutis contentione posuerunt. Sed ceca mens hominum, quibus nihil est pensi virtutis iter, quibus nihil cum animo est commune, ad illecebras corporis deflexa, in iis solum que fortune 25 temeritati parent felicitatem sitam esse arbitratur. Horum ego fallacem opinionem, tum pro communi utilitate, tum pro veritate tuenda, paulum mihi reprimendam existimavi, docendumque id quod luce clarius est, nihil vere solideque felicitatis eiusmodi bonis inesse, 30 sed illam queri a bonis animi oportere, que sola nostra sunt et nec auferri possunt, dum vitam agimus, et mortuos non derelinquunt. p. 3 4 Ad te autem, mi Thoma, quem scio pro tua sapientia mecum adversus vulgarem temeritatem pro virtutis causa sentire, hoc opusculum inscripsi ut habeat te suum apud eos qui contra sentiunt Nam cum ad philosophiam atque optimarum artium 5 studia, quibus ab adolescentia imbutus fuisti, addideris theologie scientiam, ita ut illis priscis doctissimis viris sis procul dubio omni doctrinarum genere comparandus, nequaquam est consentaneum ut pluris fortune dona facias quam virtutem aut ullam statuas felicitatem 10 que sit ab honesti ratione seiuncta. Id autem me maxime movit, ut tibi hoc opusculum dicarem, quod, sicut ex vita et verbis tuis sepius cognovi, videris cupiditatibus modum statuisse ac recte iudicare, in philosophie preceptis ac multarum rerum cognitione et 15 doctrina, quibus alitur animus noster, plus adiumenti ad bene vivendum quam in ullis his que tantopere expetuntur dignitatibus contineri, siquidem he nihil secum presidii ad virtutem ferunt, potiusque cupiditatum et voluptatum irritatrices quam ministre continentie et 20 honestatis esse consueverunt, philosophie vero, hoc est sapientie, studia fortunam contemnere, rectam rationem ducem vivendi sequi, rebus modum imponere, animi dotes omnibus imperiis anteferre docent et ad veram perducunt felicitatem. 25 5 Hanc autem disputationem, olim inter doctissimos viros habitam, nunc paulum otiosus litteris tradidi ut, si qui de his uberiora vellent scribere, latior eis facultas hac nostra veluti provocatione tribueretur. 6 Cum ex mea consuetudine, qua primum estate 30 pontifex Eugenius ex urbe Florentiam concessit, meridie ad clarissimum virum Nicolaum Nicolum, cuius domus commune doctissimorum hominum diversorium p. 4 erat, me contulissem, doctissimum ibi latinis grecisque litteris virum offendi Carolum Aretinum et item Cosmum de Medicis, cum in hac nostra re publica egregium principem, tum optimum ac prestantissimum civem. Hos ego Ptolemei Geographiam inspicientes cum 5 in primis, ut mos est, consalutassem, una in Nicolai biblioteca consedi et simul, cum illi quo in statu nostre cum publice, tum private res essent percontarentur, cepi paulum de temporum conditione communique calamitate, tum etiam mea, qui paulo antea e predonum 10 manibus evasissem, queri, ceterorum vitam nostre preferens, qui Scytharum more semper instabiles vagaremur. 7 «Infelices enim quodam modo sumus», inquam «quibus non datur uno in loco residere diutius, sed 15 mutare regiones cogimur et varias in diem sedes tanquam novi coloni querere. Nam cum annos iam amplius quatuor et triginta fuerim Romane curie incola, nunquam integrum trienium una in urbe egimus, vagi semper ac loca varia peragrantes». 20 8 Hic subridens paulum Carolus: «Tu» inquit « eam damnas vitam, Poggi, quam multos summo studio appetere, in qua maxima laboris et industrie proposita esse premia videmus, que felix pre ceteris esse videtur, tum multis voluptatibus et commodis referta, tum iis 25 molestiis curisque vacua quibus ceteri affliguntur. Ego enim et te et reliquos qui pontificibus obsequuntur, quantum assequor coniectura, beatos iudico, procul ab his nostris census et tributi continua vexatione constitutos. Etenim et felices videntur esse 30 p. 5 pontifices tali honore ac dignitate, quos omnes colunt et pro diis adorant, et qui eos sequuntur, quos illi consueverunt, cum volunt, duobus tantum verbis felices reddere ac fortunatos. Nam tum omnes principes magna existimo felicitate frui, tum vero maxime pontifices, 5 cum nulla cura, nullo labore, nulla opera, nullo periculo cum statum adipiscuntur qui habetur maximus inter mortales: absque ullo paratur negotio, nullo sudore retinetur, quandoquidem pro armis auctoritate Christi et signo crucis utuntur, quod est tutissimum, si 10 eo uterentur, propugnaculum. Verbis enim quam ferro tutiores esse consueverunt. Itaque felices procul dubio censendi sunt ii quibus datur parva industria tantum adipisci imperium, minore partum retinere». 9 «Vide» inquit Nicolaus «ne longe te fallat opinio, 15 quanquam existimo hec a te colloquendi inter nos gratia dici. Tu felices appellas et pontifices et eos qui degunt in principatu. Ego, secus sentiens, eiusmodi homines miseros duco neque ullius vere compotes felicitatis. Illos qui adstant principibus, qui latus circundant, 20 qui aures occupant, qui vendunt, ex aliqua parte dixerim forsan felices, cum ii soli laborum principum fructus percipiant. Ad hos enim solicitudo, cure, timores, anxietas, pericula descendunt, illi questui vacant et voluptatibus, ad contrahendas opes ac divitias intenti, 25 et tanquam musce ad mel advolant, ita isti ad explendas varias cupiditates ad aulas regum ac principum concurrunt. Rari hominem, plurimi fortunam sequuntur. Felices itaque videtur ac beatos alios reddere qui ipse pre ceteris est infelix! Nam si qua iocunditas, 30 si qua oblectatio, si qua quies, si qua voluptas, si qua remissio inest principatui, eam illi decerpunt maxime p. 6 qui sunt principibus grati. Quicquid vero laborum, molestiarum, dolorum, angoris principatus affert, id solum principibus heret, voluptates rare et que etiam ab animis curarum mole oppressis minime degustentur». 5 10 «Formicis» inquit Cosmus «Indicis, ut aiunt similes esse principes dicis, que, suo labore aurum ex harena effodientes, aliis percipiendum atque utendum tradunt, ipse omni usu fructuque auri destitute. Ridiculum quippe videtur eos qui imperent infelices, qui 10 vero serviunt felices putare. Equidem, si mihi detur optio, mallem illo pacto infelix quam hoc, ut putas, felix esse. Nam si qua est in nobis felicitas, ea magis principum quam reliquorum videtur familiaris». 11 Hic Carolus: «Ut omittantur» inquit «ii de quibus 15 aliquid addubitari potest, de pontificibus saltem concedas, Nicolae, oportet, ut vere dici possint felices. Cum enim sanctissimi et beatissimi appellentur, nemo autem non solum beatissimus, sed ne beatus quidem possit esse non felix, consentaneum videtur pontifices 20 omnes, quoniam beati felix est vita, recte felices appellari posse. Illud quoque michi concedes, opinor, illos qui domestici eorum vocantur esse huiusmodi felicitatis participes. Fieri enim nequit ut qui cum felice ac beato familiarius vivant sint expertes eius quo cum degant 25 felicitatis». 12 «Longe aliter se res habet atque existimas», Nicolaus inquit «quamvis te mecum iocari arbitrer et socratica ironia uti. Nam hec que modo sanctitatis ac beatitudinis nomina retulisti et pleraque alia, que adulantium 30 turba in pontifices et reliquos excelsos viros congessit ad aucupandam principum benivolentiam, ab p. 7 his conficta atque adinventa sunt quibus ea ars questui est, qui per adulationem, optimam regum conciliatricem, applaudere illis et gratificari querunt. Adeoque hec inolevit abusio, ut non his verborum prestigiis uti turpe ac nefas putetur. 5 13 Sed ego hos nostros sive pontifices sive quosvis alios dominos eorumque fucata nomina contemno, a quibus ad ostentationem omnia, paucissima ad veram laudem et gloriam fiunt. Nulla enim vel parva admodum his bonarum artium cura est, nulla doctrine, 10 nulla sapientum ac doctorum virorum, nulla virtutis. Simulata in quibusdam quedam signa virtutis apparent, nulla impressa vestigia. 14 Suscepit hic - me intuens - olim diligentiam et laborem peragrande Alamanie librorum perquirendorum 15 gratia, qui in ergastulis apud illos reclusi detinentur in tenebris et carcere ceco, qua in re multum profuit Latinis Musis eius industria. Nam octo Ciceronis orationes, integrum Quintilianum, Columellam, qui antea detruncati ac deformes apud nos erant, et item 20 Lucretii partem pluresque alios Latine lingue auctores preclaros restituit nobis. Plures quoque ex diris carceribus, quibus inviti obsoletique opprimuntur, eruisset - sunt enim multi vinclis et fedo carcere abstrusi - nisi fortune defuissent. Hec cum ab eo fuissent in lucem 25 edita cumque uberior et quasi certa spes proponeretur ampliora inveniendi, nunquis postea aut princeps aut pontifex vel minimum opere aut auxilii adhibuit ad liberandos preclarissimos illos viros ex ergastulis barbarorum? 30 15 In voluptatibus, in rebus nulla laude dignis, in bellis, re pestifera et pernitiosa hominibus, etatem et pecunias consumunt. In pervestigandis vero excellentium p. 8 virorum monimentis, quorum sapientia et doctrina ad vitam beatam et veram felicitatem perducimur, obtorpescunt atque obdormiunt, vitam plerique more pecorum agentes. Insanis cupiditatibus et variis ambitionibus acti, mirum de virtutibus aut sapientia aut aliqua 5 bene vivendi arte silentium agunt, ut non principum aut felicium, sed portentorum sint nomine appellandi. Neque de nostris tantum seculis queror, que nostra religio reddidit mitiora: semper etiam priscis temporibus eiusmodi mores cogitationesque dominantium 10 extiterunt, ut non videatur mirum esse nullum fuisse iis commertium cum felicitate commune». 16 Tum Cosmus, graviter ut assolet: «Facillime» inquit «Nicolae, qui mos tuus est, laberis ad detrahendum. Equidem minime miror, si quando es in privatos 15 dicatior, cum in ipsos principes tam facile inveharis. Et tamen nullius iniuria aut in te contumelia facit, ut tam sis promptus aut copiosus in eorum obiurgationem. Ego nonnullos novi, qui abs te excipi deberent ab reliquorum caterva, viri docti, egregii omnique laude et 20 commendatione dignissimi. Verumtamen, mecum sepius ipse cogitans, addubitare cogor quenam sit potissimum causa, cur in vituperando sis quam in laudando proclivior». 17 «Hoc facile est ad explicandum» Nicolaus inquit 25 «quod longa etas et ante acta vita me docuit. Nam in laudandis hominibus sepius deceptus sum, cum ii deteriores essent quam extimaram, in vituperandis vero nunquam me fefellit opinio. Tanta enim inter homines versatur improborum copia, ita sceleribus omnia 30 inficiuntur, ita hypocrite superabundant, qui videri quam esse boni malunt, ita quilibet sua vitia aliquo honesti p. 9 velamento tegit, ut periculosum sit et mendacio proximum quempiam laudare. Plures ad me adeunt importune, qui suam stultitiam a me commendari volunt: afferunt nescio quid ab eis editum, insulsum penitus, inconditum, inconcinnum, certe dignum quod 5 ad latrinas deferatur, querunt extimationem meam. Ego liberior in loquendo - nam poetam, si malus, nequeo laudare - verum effero, moneo ne efferant, interdico, vitia ostendo, non eloquentiam, non gravitatem, non ornatum, non prudentiam, non latine lingue 10 proprietatem, non integritatem in suis scriptis esse affirmo. At quidam, proterva elatione temerariaque inflati, abeunt irati, submurmurantes me invidia commoveri. Quid loquar de moribus nostris ac vita, cum multi recessus sint animorum adeoque in occulto siti, 15 ut potius divinare quam affermare de laudibus hominum possis? Hanc ob causam, cum pauci vix ferendi, stultorum vero plena sint omnia, satius esse duco in eam partem declinare in qua verior sim futurus. 18 Accusate apud Lucianum divitie quod nunquam 20 se ad honestos viros conferant, non sua id culpa fieri, sed bonorum raritate respondent: nam, cum cece vagentur neque selectione aliqua uti possint, usu venit ut sepius in malos, qui undique circumfluunt, incidant quam in bonos, quorum paucitas raro obvios elidit. 25 Alfio item in loco, cum laudandi vituperandique artem eque callere se dicat, alterius iam desuetudine oblitum, in altera se admodum exercitatum vitio hominum describit. Nihil igitur vantati stultitieque propius esse videtur quam laudare quempiam, de cuius probitate ac 30 virtute non tibi exactissime constet. Qua in opinione p. 10 multorum nequitia me in diem reddidit firmiorem. Quod si privatorum, quibus parvula licent, qui legibus coercentur, maxima pars vitiorum mole urgentur, quid in tanta dominorum licentia, quibus pro lege est appetitus, putas contingere? Itaque, ut eodem redeat unde 5 nostra defluxit oratio, mea quidem sententia est, hos vestros principes - hoc enim nomine imperatores, reges, duces ceterosque qui aliis dominantur comprehendi volo - etiam si boni sint, et esse et censeri recte posse infelices ac miseros, quantumvis fortune obtegantur 10 bonis. Nam mali nullo modo felices erunt, a bonis vero, propter rerum quas sustinent pondus - maius enim Athlante onus ferunt - propter infinitas curas, molestias, anxietates, labores quibus cruciantur, omnis felicitas abest. At multi felices existimantur: 15 obumbrat enim ampia fortuna multorum vulnera et cicatrices. Nos autem non existimationem vulgi, sed veritatem querimus, que piane dictitat nullam felicitati cum principibus esse societatem». 19 «Nimis quidem in arcto, Nicolae» Carolus inquit 20 «hos circumscribis, vel potius proscribis, ita ut neminem tibi assensurum putem. Quis enim tibi concesserit, multos, ex priscis illis qui a suis dicti sunt, non fuisse felices? Enumerari enim plures possunt, quos sua etas felicissimos iudicavit. Verum, quandoquidem 25 et estus diei est et otium superest, discutiamus paulum, Nicolae, si libet, et id colloquendi causa, utra sit verior ac probabilior sententia. Tu principes infelices et eorum vitam miseram putas, ego contra felices iudico ac beatos». 30 20 Hic arridens Nicolaus: «Hic noster Carolus» inquit «aperte somniat et secus ac sentit loquitur. Quomodo enim viro doctissimo licet dicere, eos esse p. 11 felices, quos ne homines quidem quandoque audeat appellare, ignavos, imperitos, indoctos, impotentes, avaros, superbos, iracundos, crudeles, libidinosos, adulatorum et stultitie servos, qui ambitione nescio qua effrenata, tanquam ad pestem mortalium nati, bellis 5 semper indulgent, pacis atque otii hostes? Non licuit Italie nostris temporibus ab armis quiescere propter nonnullorum principum aliena rapiendi cupiditatem. Mitto alia vitia, in quibus quantumlibet per me versentur, dummodo infra eorum domos contineantur; 10 quos tu qua ratione felices nuncuperis ignoro». 21 «Parcas oro maledictis» Carolus inquit «Non enim iurgio hec, sed ratione disserenda sunt. Istis quippe vitiis nullam felicitatis partem ascribi posse concedo, sed non ea in omnibus esse videntur. Male 15 enim nobiscum ageretur, si tam dura conditio omnium principum esset. Rari sunt in quibus non aliqua virtus eluceat. Quare mihi recte consideranti felices principes esse videntur, quibus adsunt omnia que sunt hominibus maxime exoptanda queque solent efficere beatam 20 vitam. Nam possident opes, divitias, dignitates, imperia, est summa in eis rerum licentia, summa beneficiorum facultas, summa liberalitatis occasio. Adsunt - si quid ad rem pertinet, sed approbat Epicurus - diverse corporis atque animi voluptates, aurea atque argentea 25 mensa, varii magnificique apparatus, ludorum et cantus plura genera ad aurium animique iocunditatem exquisita. 22 Coluntur atque adorantur ab reliquis, que maxima habetur voluptas. Iusti preterea, sapientes, temperati, boni esse possunt, sicuti multi quoque habiti 30 sunt, et virtute prediti, quibus ex rebus patefit ampla ad felicitatem via. At tu principes omnis, bonos malosque, p. 12 in una eademque infelicitatis damnatione constituis. Saltem huius – me intuens - gratia, summos pontifices excepisses, quos iniquum est extimare felicitate privatos. Cum enim se honesti et optimarum rerum cura occupatos, cum salutis communis, cum pacis populorum, 5 cum omnium gentium quieti se consulere in suarum litterarum prohemiis quotidie profiteantur cum salvatoris vice fungantur in terris rebusque celestibus mentem applicent, qui possunt, tam sanctis dediti cogitationibus, non esse felices? Sunt preterea divinarum 10 rerum antistites, quarum cultu nemini dubium est felicitatem hominibus elargiri. Idem et nostro huic pontifcis secretario videri convenit, cuius plurime pontificie epistole sunt in eorum commendationem». 23 Tum ego «In litteris» inquam «meis id primum 15 adverto, quod pontificis esse oporteat officium aut munus, eas laudes eis tribuens quibus vacare non debent. De felicitate vero ipsismet existimo esse credendum. Si enim has suas cogitationes esse affirmant, litteris autem eorum fidem prestandam esse ipsi suis legibus 20 sanxerunt, non sum ego adeo arrogans, ut eorum decretis existimem esse ullo modo fidem abrogandam. Itaque per me felicissimi appellentur licebit, cum ego illos beatos credam, qui se esse beatos putant». 24 Tum Cosmus «Atqui» inquit «nuper legi longe 25 secus iudicasse pontificem Hadrianum, virum prudentem et vite sanctitate prestantem. Solitum enim dicere frequenter accepimus neminem videri sibi Romano pontifice miserabiliorem nulliusque deteriorem conditionem esse. Asserebat cathedram illam, in qua 30 residerent pontifices, spinis refertam, pallium, quo amiciretur, consertum aculeis acutissimis tanteque molis, ut etiam robustissimos premeret, mitram vero p. 13 igneam, que caput gestantium ureret. Hic aperte professus est qualem felicitatem pontifices assequantur, eos dico qui munus pontificium amplecti volunt». 25 Tum ego «Missos» inquam «pontifices faciamus, in quis plures quam in reliquis imperiis et felices 5 et Deo accepti reperti sunt, sermonemque nostrum convertamus ad reliquos, de quibus honestius liberiusque inquiri potest. Verum me, qui in maximi omnium principis obsequio versor, equius est hac de re silere quam loqui. Hic noster Nicolaus, in libera civitate liberior l0 ceteris, nullius obnoxius cupiditati, qui unus semper pre se tulit summam dicendi licentiam neque veretur quo animo sua dicta accipiantur, dummodo quod sentit proferat, audacius uberiusque suum iudicium explicabit». 15 26 «Michi quidem» Nicolaus inquit «cum his vestris rerum dominis nulla umquam privata consuetudo fuit, neque enim magna ex parte ii sunt de quibus equa mente possim audire. Quamvis enim raro hanc urbem exierim, tamen et omnium qui ubique sunt principum 20 mores et vita mihi inotescunt, et eorum qui hactenus fuerunt gesta perlegi. Itaque tum vita eorum, tum ratio et veritas mihi persuadent, ut credam nihil dici posse miserius principantium vita, quam recte ac penitus intuenti licet inspicere ambitiosam, anxiam, turbulentam, 25 maximis cruciatibus calamitatibusque ac malis facinoribus plenam. Carolus bonos posse esse principes et nonnullos habitos dicit, ego non qui esse possunt, sed qui fuerint perquiro, quos nondum ulla etas sortita est. 27 Nam veteri Hesiodi sententia difficile est bonum 30 esse: id multo in regibus et imperio difficilius fiet, p. 14 quos plura vitiorum irritamenta ab exercitio virtutum subducunt. Eluxit aliquando, sed tamen perraro, in aliquibus quidam virtutum splendor. Sed scriptorum nonnullorum assentatio, qui adulationis premia a principibus expectabant, ex parvula scintilla virtutis maximum 5 incendium excitarunt, ampliantes ea verbis que tenuia rebus erant. Valerius Maximus, adulatorum scriptorumque omnium adulantissimus, de Iulio Cesare in gratiam Tiberii sepius aperte mentitur, in laudibus suis tanquam de deo loquens, non de eo cuius acta in 10 omni vita, armorum gloria excepta, a bonis reprobata extitere. Sed licet pauci paulum emerserint a consuetudine aliorum, tamen, si qua in eis virtus enituit, ea multorum flagitiorum caligine obumbrata est. Invenies quosdam humanos, sed luxuriosos, alios prudentes, 15 sed crudeles, hos iustos, sed deditos avaritie, nonnullos magnifcos, sed raptores, quosdam liberales, sed ira fervidos et impotentes. Ita quoquo verteris, nihil purum, nihil sincerum in eis reperies, nihil castum, nihil absolutum, sed ita infecta omnia, ut longo intervallo 20 virtutes a vitiis superentur. 28 Neque tantum hoc natura hominum, quantum ipsius evenit vitio principatus. Nam tum natura fragiles sumus atque imbecilles, qui facillime ad lasciviam et vitia labamur, tum principatus re ipsa et licentia malus 25 est malorumque opifex ac minister. Sed in hac omni nostra disputatione predictum velim me nihil adversus personas, sed de re ipsa sentire quod loquor, que, cum plurima vitia secum trahat, necesse est etiam bonos viros aut corrumpat aut defatiget, adeo ut nullam felicitatem 30 degustare queant. Sunt enim in regno quedam tanquam in etate adolescentum ac senum natura insita p. 15 vitia, que qui tollit aut mitigat divino potius fungitur munere quam suo. Sicut enim ignis, quicquid illi heret, aut calefacit aut urit, ita et imperium, quos apprehendit, aut malos reddit aut certe deteriores. Deliniuntur enim homines, illius consuetudine et contagione 5 inquinantur. Quo fit ut, etiam si probi, casti, pii, humani ad illud evehantur, inficiantur eius moribus et malignitate evadantque impii, scelesti, inhumani, periuri, crudeles. 29 Neque solius Nicolai est hec, sed Flavii quoque 10 Vopisci sententia, qui ad Diocletianum imperatorem in Aureliani Vita scribens: vide, queso, - inquit - quam pauci fuerint principes boni, ut bene dictum sit a scurra quodam Claudii mimico uno anulo omnis bonos principes describi ac depingi posse. Queritur que res 15 malos principes faciat? Iam primum licentia, deinde rerum copia, amici improbi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles. Ex quo Dioclitianum dixisse commemorat nihil esse quam bene imperare difficilius. Colligunt se - inquit - quatuor 20 aut quinque atque in unum ad imperatorem capiendum consilium coeunt, dicunt quid probandum aut improbandum sit. Imperator, qui domi clausus est, vera non novit, facit iudices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debet retinere. Ita bonus, cautus, 25 optimus venditur imperator. Quas ob res nil rarius bono principe esse testatur. 30 Idem Saturninum, quem Egyptii ad imperium assumendum cogebant, locutum memorat: nescitis, amici, quid mali sit imperare? Gladii pendentes cervicibus imminent, aste undique, undique spicula, ipsi custodes 30 timentur, ipsi comites formidantur. Adde quod p. 16 omnis etas in imperio reprehenditur. M. Aurelius Antoninus Pius, quem per omnem vitam philosophantem inter omnes qui unquam imperarunt palmam tulisse virtutis historie ferunt, sanctimonia certe vite excelluit omnes. Ab Hadriano adoptatus in imperium, magis 5 doluisse quam letatus esse traditur: iussus autem ex privatis ortis in domum principis migrare, invita accessit. Et cum ab eo domestici quererent, cur tam mestus in tantam adoptionem transiret, multis verbis disputavit que in se mala imperium contineret. 10 31 Dioclitianus vero, cum post depositum imperium in privata villa agro colendo intentus degeret, rogatus a Licinio ut ad imperium rediret, id recusiavit, disserens, ostento orto quem plantarat, quam dulcis et iocunda ea vita esset, quam vero misera et anxia in imperio 15 constituta. Videtis quam naturam principatum esse affirmaverint et sapientes viri et ii qui et ipsi summi et boni principes extiterunt. Et enim, veluti fuligo commaculat tangentes, sic regnum possidentes corrumpit multitudine morborum animi, quos si quis sane 20 mentis penitus prospexerit, haud sane multum illius cupiditate flagrabit Non enim solum que Terentianus ille adolescens querebatur in amore vitia, iras, suspitiones, inimicitias, bellum, pacem rursum, sed multo in eo acerbiora atque asperiora perspicax animus intuebitur, 25 impotentiam, fastum, superbiam, libidines, odia, crudelitatem, ambitionem dominandi, cupiditates, venefitia et quicquid aliud ad perniciem mortalium nequitia hominum excogitavit. 32 Quod si quis eo robore, ea firmitate animi, divino 30 quodam munere fretus, ad principatum adeat, ut omnis eius illecebras virtute superaturus esse videatur, p. 17 tamen, ut sessor bonus in equo retrogrado ac calcitroso excutietur dilabeturque aliquando, ita, qui ad imperium ascendet, diffluet vel invitus rerum licentia ac luxu et, tot insidiis tum hominum, tum vitiorum circumventus, declinabit a gubernaculo et, tanquam vehementi 5 actus tempestate, vi fluctuum iactabitur ad scopulos, in quibus allidetur periclitabiturque omnis bene vivendi ratio et disciplina. Nam quod Carolus ad comparandam felicitatem contulit divitias, opes, rerum licentiam, beneficiorum facultatem, imperia, dignitates 10 voluptatesque et alia plura que retulit, ista quidem potius infelicitatis quam felicitatis irritamenta instrumentaque esse videntur. Verum opibus ac divitiis non magis utuntur principes quam privati, neque magis quam quantum homini fiat satis. Victum habent pretiosiorem 15 et cultiores vestes, sed venena in his formidantur et amicorum insidie. Suspitiose sunt epule atque potus raroque sapiunt, tum mixte curis, tum continuo usu neglecte. Nam voluptates, quo magis affluunt, eo ex copia et satietate fiunt insuaviores: preterea non idem 20 qui reliquis gustus neque appetitus. Quod si quando esuriens cibum capit, non sinunt varie cogitationes percipere ciborum suavitatem. Venerea multis suspicionibus implicantur: multi enim, hoc veluti laqueo capti, perierunt. Licentia nihil felicitatis importat: nam scitis, 25 veteri proverbio, ea fieri solere homines deteriores. 33 Beneficiorum facultas est nobis optanda, sed plurima pars hominum eam ad maleficia convertunt. Non est dignum beneficii nomine quicquid principes donant. Effusio aliquando et inconsulta largitio beneficium 30 appellatur. At in dando beneficio ratio personarum p. 18 et temporis constet oportet. Illi autem, ut plurimum, tribuunt non egenis, sed turpibus et indignis; dant tamen quod tenere non possunt, dignitates, preturas, magistratus. In pecuniis vero, que servari possunt, sunt multo remissiores. Mensa aurea argenteaque 5 et ceteri apparatus nihil afferunt subsidii quo simus felices. Non enim egritudines animi levant, sed prestant curiosiorem: plus ea aspicientes delectant quam possidentes. Hoc verissime ausim dicere, in quo et multi sapientes conveniunt, nullum esse ex corporis sensibus 10 in quo non a privatis principes voluptate exuperentur. Quare longinqua erit ab his vite felicitas, quos et nulla vera ac solida sequitur voluptas et multi circumstant mentis cruciatus». 34 Tum Carolus «Tyrannorum» inquit «non 15 regum aut imperatorum vita iis cruciabitur que dixisti malis, quoniam et lustinus affirmat tyrannos semper vitiis abundare; ideoque et esse infelices necesse est. At vero ceterorum, qui recto iustoque iudicio pro communi utilitate regnant, longe alia videtur esse conditio, 20 qui, cum sint legum ac iustitie ministri, nec privato, sed publico commodo dent operam, cum pacem colant, cupiditatibus statuant modum, viros doctos ament, cum quasi parentes eorum quibus presunt appellari mereantur, quid his abest quin et dici et esse felices 25 queant? 35 Nam quod arbitraris natura malum esse principatum, vide ne longius quam ratio suadeat a vero seducaris. Natura insitum nobis principandi appetitum Cicero noster tradit, ut animus bene a natura institutus 30 et subesse nolit et cupiat preesse. Indidit enim nobis sive deus sive parens natura desiderium laudis et glorie, p. 19 quam maximam consequimur prestantia et imperiis, quibus eminentia quedam animique excellentia iudicantur. Cernis natura ipsa duce gestire animum nostrum ac letari cum reliquos etiam bonarum artium certamine antecellit: et enim extollimur gloria quadam, 5 si prudentia, consilio, doctrina vel arte egregia ceteris prestamus. Cum enim id scire videmur quod alios fugiat, tum maxime erigimur ad laudis cupiditatem. Itaque singulis in rebus insita nobis est preeminentie appetitio et cupiditas imperandi. Que autem natura nobis 10 insunt, omni culpa et reprehensione vacant neque etiam mala appellari decet. 36 Cibi enim ac potus venereorumque appetitus, cum e natura prodeat, nullo modo est vitiosus. Sed, quemadmodum horum usus non necessarius, si ad 15 voluptatem referatur, non caret crimine, ita, si quis principatu abutatur, quando labitur ab ordine rationis, datur vitio. Nullum igitur crimen, nullum delictum ascribendum est principatui, cum sit eius appetitio a natura, neque etiam ulla infelicitas tribuenda, sed iis 20 potius qui per abusum rem optimam ad vitia detorquent et iniuriam ceterorum. Nam quid utilius, quid optabilius tribuit nobis deus, quid ad virtutum exercitia propensius, quam eam facultatem potestatemque qua liberales esse, benefici, magnifici, qua multorum 25 commoda procurare et tum in homines, tum in ipsos deos pietatem exercere valeamus? Hac datur protegere oppressos, afflictos erigere, subministrare egenis, opem ferre amicis, premia tribuere virtuti, prodesse quam plurimis. Quare nequaquam amplius 30 dixeris aut malum natura esse principatum, cum tanta assit beneagendi facultas, aut infelicitatis causam nisi malis prebere». p. 20 37 Tum Nicolaus: «Quos tu quidem tyrannos appelles, nescio. Hoc certo scimus, nonnullos eorum fuisse regibus meliores iustiusque in subditos imperium exercuisse. Non enim nomine, sed re distinguntur. Verumtamen si recte regum, imperatorum ceterorumque 5 principantium vitam ac mores perpendes, dignos reperies permultos, qui tyrannorum potius quam regum nomen mereantur. Nam boni illi, qui ad publicam utilitatem intendant secluso privato commodo, qui bonos et doctos diligant, qui parentis animum gerant, 10 qui fuerint in nostris literis eruditi, qui voluptatibus non contineantur, et si quos ulla etas produxit, rariores Stoicorum sapiente extiterunt. Sed quod regnandi appetitum naturalem et ob eam causam principatum minime malum dixisti, hoc tibi affirmo: que 15 bona natura sunt, mala esse non posse. 38 Principatus vero qualis sit, exempla principum docent, quos te non fugit ut plurimum reprehensione quam laude digniores. Neque etiam consentaneum est, ut quod natura bonum sit, malos reddat possidentes: 20 naturalia enim, etiam repugnantibus nobis, vim suam exercent. Enumerasti, Carole, bona que possunt prodire ex principatu, oblitus credo quot calamitatibus illius cupiditas orbem terrarum afflixit, ut execrandi illi esse videantur, qui quod omnium erat ad unum primi 25 detulerunt libertatemque sub qua nati erant servituti subicientes unum aliquem plusquam omnes posse maluerunt. Quamvis regum, quod primum imperii nomen in terris fuit, sanctum est habitum apud priscos illos, dum sua cuique placebant, nomen quidem mite laborisque 30 p. 21 et officii plenum: sed, sicut omnia mala exempla a bonis initiis orta sunt, ut Crispus ait, sic in imperiis nomen regis tantum mansit, res funditus periit ad tyrannidemque defluxit. Itaque, cum principatus possessio, si veteribus historiis, si rationi credimus, possessores 5 improbos efficere soleat, et principatum quoque malam rem esse putandum est». 39 «Nonne» Cosmus inquit «ab hoc tuo decreto excipis multos, quos felices ac bonos sua etas existimavit? Ut barbaros missos faciamus, divum Augustum, 10 Vespasianum, Titum, Antoninum Pium, M. Aurelium, Alexandrum Severum, Traianum, optimos ac iustissimos principes, quorum vita merito felix dici potest. Augusti quidem felicitatem omnes historici, omnes annales decantant, pace per universum orbem 15 terra marique parta: quare huic saltem felicitatem tribuas necesse est, ne videaris in omnibus velle esse contentiosus». 40 «Tu michi» Nicolaus inquit «fenicem nescio quam affers, multis inauditam seculis atque invisam. 20 Antiqua monumenta paucos istius modi principes recensent, permultos vero illos, quorum flagitia ac scelera plures mortales et regna conquassarunt. Verum nihil affert momenti, quin dici omnes debeant infelices. Paucorum, si qua ea fuit, virtus. Una enim hirundo, ut 25 dicitur, ver non designat. Sed tamen, si qui paulo tolerabiliores aut etiam, ut vultis, boni extiterint, id ita perraro contingit, ut portenti loco haberi possit. Nam sepius monstra hominum terra quam bonos principes produxit. Natus est nuper infans bovis capite, alter vero 30 cati, hic mancus manu oritur, alter digitis multiplicatis. p. 22 Que omnia longe a natura hominum distant. Eodem pacto, cum principatus natura sit malus, inventi tamen longo intervallo sunt aliqui, qui paulo disciscerent ab illius nature institutis, sed monstris ac portentis rariores. 5 41 Neque vero hos ipsos felices fuisse iudico, sed vacuos felicitate. Non enim extrinsecus aut a fortune indulgentia venit felicitas, neque ut alii, sed ipsimet de sua felicitate existiment oportet. Expendamus illum ipsum Augustum, quem, ut ais, felicissimum omnia 10 secula celebrarunt, et qua vixerit felicitate consideremus. Prima illius etas, in civili bello diutius versata, nulli pepercit crudelitati. Certe triumvirum ultimus proscribendis civibus modum statui passus est. Nonnullos etiam proscribendos nominatim curavit ad eorum expilandas 15 domos, donec, sublatis iis qui rem publicam salvam vellent quique suis cupiditatibus obstabant, cum Antonio et Lepido libertatem eripuit civitati. Non refero patrie proditionem, a qua armatus imperioque preter etatem Ciceronis opera potitus, et arma et imperium 20 in patrie perniciem ac viscera convertit. Tum sociorum altero senatus auctoritate ab insignibus imperii deiecto interfectoque altero per civilem sanguinem oppresso, solus rerum potitus est. 42 At is sepe insidiis etiam suorum appetitus, 25 sepius diversorum in se coniurationes expertus est, quo tempore vitam diutius solicitam duxit et inquietam, mortis et insidiarum metu, donec Livie uxoris consilio usus, cum Pisoni pepercisset, hac clementia reliquam sibi vitam securam prebuit. Hucusque nulli da ius est 30 inter tot timores felicitati locus. Age, postquam timere p. 23 desiit, que felicitas subsecuta est? Primum, que magna ducitur felicitatis portio, caruit filiis, qui imperio succederent. Tum multiplici dolore per omnem vitam affectus fuit: sororem Octaviam amisit, Marcellum ac Drusum nepotes, quos imperio destinaverat, magne 5 virtutis atque indolis adolescentes, immatura mors eripuit. M. Agrippe generi ac Mecenatis, quos carissimos ac fidissimos expertus erat, funera prosecutus est. Filias ambas, ab se domi optime educatas, ob meretriciam frequentibusque adulteriis infamem vitam, edicto 10 palam proposito, ad insulas relegavit: quo facto, cum se, cum domum, cum familiam dehonestasset propria detegens dedecora, tantum postea doluit ut sepe Mecenatis Agrippeque, qui sibi verum dicere soliti erant, interitum defleverit, questus multotiens sibi deesse qui 15 vera ex animo loquerentur. 43 Subsecuta est Germanici exercitus, Quintilio Varo duce, clades, magnum rei publice vulnus. Quis cum his erumnis felicitatem coniunget? Adice his, quibus per omnem vitam torquebatur, plurimas atque 20 ingentes tum publicas, tum privatas curas, adeo omni quiete otioque et animi et corporis sublato, ut sepius ad deponendas undique urgentes molestias de restituenda re publica cogitarit, quod et fecisset requietem appetens, nisi vite insidias timuisset. Hec quippe maxima 25 dicenda principum infelicitas, ut e rerum statu descendere absque capitis periculo nequeant, quod et Dioclitianus et Maximianus pluresque alii vite discrimine sunt experti. 44 Sed, ut Augusti felicitatem discutiamus, accipite 30 quid vir sapientissimus Seneca de eius felicitate p. 24 senserit in eo libro quem scripsit De brevitate vite: potentissimis - inquit - et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, omnibus suis bonis preferant, cupiant interim ex illo suo fastigio, si tuto liceat, descendere. Nam, ut nihil extra lacessat 5 aut quatiat, magna in se ipsa fortuna ruit. Divus Augustus, cui dii plura quam ulli prestiterunt, non desiit quietem sibi precari et vacationem a re publica petere. Omnis eius sermo ad hoc semper revolutus est, ut speraret otium. Hoc labores suos etiam si falso, dulci 10 tamen oblectabatur solatio, aliquando se victurum sibi. In quadam ad senatum epistola, cum sibi otium polliceretur, etiam ex verborum dulcedine se voluptatem percipere affirmabat. Tanta otii cupido incesserat ut illud, quia usu non poterat, cogitatione presumeret, 15 et qui omnia videbat ex se pendentia, qui gentibus fortunam dabat, illum diem letum demum cogitabat quo magnitudinem suam exueret. Expertus erat quantum illa bona, per omnes terras fulgentia, sudoris exprimerent, quantum occultarum solicitudinum tegerent. 20 /. 45 Hec Seneca, qui deinde labores anxietatesque, quibus etiam senex agitabatur, describit, ut omnino infelicem vitam per omnem etatem egisse videatur. Hec tam multa de Augusto retuli, ut ex beatissimo principum 25 sumatur omnium coniectura. Nam si quem consensus hominum pro felicissimo atque optimo duxit adeo agendorum mole premebatur, ut nihil sibi magis quam ea vita displicere videretur, quid de aliis censendum est, qui ad Augusti virtutem et laudes longa intercapedine 30 accesserunt? Nempe infelices fuisse dicemus nulloque in loco minus reperiri vitam felicem quam ubi maxime esse putatur. Nam si inter bonos non versatur, nec in malis quidem reperietur. Refugit enim omnem improborum societatem. 35 p. 25 46 Verum, quoniam felix ne sit vita principum queritur, primum quid sit felicitas, deinde an domicilia principum sequatur discutiendum. Felicitatem esse vitam seu operationem secundum virtutem scribit vir sapientissimus Aristoteles et exercitio virtutum felicitatem 5 comparari. Cicero noster vult eam esse honestarum rerum prosperitatem vel fortunam, adiutricem bonorum consiliorum, quibus qui non utatur, nullo pacto felix esse queat. Ubi ergo virtutes aut bona consilia desunt, ubi adsunt vitia, ibi nequit esse ulla felicitas. 10 Non enim tam diversa, interque se repugnantia coniunguntur. Sed virtutis rarum coisse cum principibus familiaritatem preteritorum exempla docuerunt: ut vero improbi malique sint, ratio, qua constat vitiis facilem aditum ad principes patere, nobis persuadet. Igitur 15 et infelices erunt. 47 Vellem doctorum ac bonorum virorum gratia, ut sapientie darent operam principes illiusque preceptis obtemperarent. Sed, cum his nulla sapientie cura sit, nec virtutes quidem cognoscere aut earum usu ad vite 20 subsidium uti possunt. Fugit ignorantiam virtus et rationi sapientieque inheret. Ea cum sit principum contubernalis, careant virtutibus oportet. Hoc sentiens divina veritas, que mentiri nequit, per os prophete iterum repetens hanc sententiam: homo - inquit - cum 25 in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Quid aliis testibus, alia ratione, alia auctoritate opus est ad demonstrandum virtutem seorsum habitare a principibus et ob eam rem esse infelices? Stultitia enim summa infelicitas 30 est, cum a divino dei oraculo iumentis insipientibus p. 26 similes esse dicantur. Non intelligere eos dixit, qui in honore consistunt: excecatur enim mens eorum splendore dignitatis et imperii, ut et stultitie ac insipientie pateat et rara sit virtus in illis. 48 Nam si dixeris fortitudinem in illis esse, id 5 prorsus negabo. Cum enim fortitudinis opus sit adire pericula pro communi salute ad iniurias propulsandas armisque decernere pro salute patrie, principum autem cura sit pro privato commodo et augendis imperii finibus arma capere, quantumvis ardua pericula subearit, 10 fortitudinis laude atque opere carebunt. Si temperatos dixeris, multi ridebunt, cum illorum voluptates, luxuriam, libidines legerint atque audierint. Iusti vero nequaquam sunt: nam cum ea virtus versetur circa penam ac premia tribuenda, penam quidem inferunt cum 15 eorum statui conducit. Non enim sontes puniunt, sed persepe extollunt propter admissum scelus. Premio vero nequaquam afficiunt bene meritos, sed quos libido persuadet, qui ut plurimum sunt reprobi ac nefarii viri. 49 Prudentia plures videntur excellere, quoniam 20 que adversus inferiores machinantur, possunt perficere. Versutos ego, callidos, astutos multos audivi, prudentes vero nullos, si quidem prudentia est reliquarum virtutum moderatrix et veluti quidam auriga. Sed cum relique virtutes procul absint ab eorum vita, et prudentia 25 quoque deerit. Sapientia vero que potest regibus ac principibus inesse, qui neque litteris neque doctrina illam percipiunt neque sapientum preceptis neque doctorum hominum vocibus neque bonorum consuetudine neque integritate vite? Satis illi ex magnidine 30 imperii se sapere arbitrantur, partim temerarii atque insulsi, partim feminis molliores. Multos liberales vulgus existimavit, quoniam multa multis condonarunt. p. 27 At ii stultitie potius quam liberalitatis laudem meruerunt. Inconsulta enim elargitio et pecuniarum temeraria effusio vituperanda est. In liberalitate quidem loci, temporis persone ratio habetur. Adeat regem vir doctus et sapiens, munus petens: contemnetur; adeat 5 fatuus, ridiculus aut histrio: vestibus donabitur atque auro. Non honestis viris aut egenis tribuunt, sed procacibus, improbis, importunis. Itaque, dum liberalitatis nomen assequi volunt, in temerarie effusionis culpam prolabuntur. Virtutes igitur ferme omnes, tanquam 10 proscripte, regum ac dominatium animos reliquerunt seseque ad humiliores homines contulerunt. Rationibus ista hucusque a nobis acta sunt: adiciamus si placet et auctoritatem. 50 Isocrates, gravissimus auctor testique religiosus, 15 in eo libro quem de regno ad Nicoclem scripsit: permulta sunt – inquit – que privatos homines inducant ad bene honesteque vivendum. In primis quidem illorum vita non otio, non luxu, non divitiis frangitur, sed pro quotidiano victu comparando, laboribus ac 20 vigiliis insudant. Legibus etiam, quibus immoderate cupiditates hominum frenantur, parere coguntur. Adde quod inter equales liberiore quadam licentia loquendi utuntur, qua et amicorum errata reprehendere et in inimicos invehere queunt. Accedunt ad hec insititutiones 25 quas veteres illi clarissimique poete de vita et moribus tradiderunt. Hec omnia privatorum mentes ad meliorem vitam inducunt, quibus adiumentis destituti reges esse videntur. Neque enim in tanto fastu tantaque rerum licentia moneri se aut emendari patiuntur. 30 51 Hec ille. Perversum igitur nimis hominum genus est et humanitati adversum, eorum qui sanas respuunt p. 28 monitiones. Viri non omni honesto vacui admoneri se arguique gaudent, ut exinde meliores fiant. Cum enim in multis offendant omnes - homines enim sumus -, grata ac iocunda est iis, qui se emendari, qui se ad honestatem comparare volunt, reprehensio erratorum 5 suorum, quo meliorem vitam sequantur, ob eamque rem gratias solemus agere monitoribus nostris, magni loco beneficii habentes ea vitia in nobis ostendi, a quibus ipsi minime abstinemus, morbo animi impediti. At vero regibus imperatoribusque quam grata sit 10 vitiorum suorum admonitio, plures miserabili exemplo docuerunt. Hostes enim sunt veritatis, adulatoribus atque assentatoribus se penitus tradentes, que maxima est infelicitas. Magnum sane consummate nequitie signum est suos monitores et retta consilia odisse. Quo 15 vitio plures insanierunt. 52 Rex Persarum Cyrus, ut recentiores pretermittam, Arpalo familiari, ob reprehensum in se vitium, filios epulandos in convivio dedit et, ne parentis mors filiis adiceretur, epulas illas laudare ut suavis coactus 20 est. Cambises cuiusdam ex carissimis filium, ob admonitam in eo ebrietatem, sagitta transfixit. Alexander Magnus, vesanum animal, Callisthenem philosophum, condiscipulum suum, Persarum in eo mores culpantem, omnibus detruncatum membris, in cavea more 25 inclusum belve discruciavit. Referte sunt histori casibus illorum qui, suorum principum vitia emendare cupientes, mortis supplicio affecti sunt. Non enim patiuntur monitiones, qui spernunt virtutem, sed sana consilia aut acerbo odio aut tormentis prosegiuntur. 30 Constare arbitror tum ratione, tum auctoritate, tum p. 29 exemplis, quam raram cum principibus virtutes ineant societatem. 53 Quid? Vitia quam familiaria illis esse videntur! Cogita primum quantum ira sit malum, quam atrox facinus, quam crudele, quot eius exempla a regibus in 5 perniciem gentium edita. Non recito Sylle iussu quatuor ob iram legiones civium uno edicto ferro absumptas, non stragem Prenestinorum, non multa ab eo in cives impetu ire facta. Transeo Alexandrum, qui Clitonem senem familiarem in convivio lancea transfodit, 10 qui Lysimacum amicum leoni obiecit. Non recenseo multorum rabiem, qui humanum sanguinem, quia ore non poterant, oculis exauserunt. Hoc affermare ausim, nullum tetrius malum, nullum scelestius, nullum periculosius protulisse naturam. Atqui hec 15 pestis nefaria in regibus ac principibus precipue domicilium collocavit. Puerulis sunt ad iracundiam faciliores. Quicquid eorum animos offendit, scelestum iudicant, nefas ducunt eorum cupiditatibus aut dictis contrairi. Parvulo excitato vento, incenduntur ira ad hominum 20 cruciatus: fortune enim beneficio tumidi, cum appetitu pro ratione utantur, etiam in rebus parvulis profundunt iram. Nam comitem fortune felicis iracundiam esse viri sapientes tradunt et magnam fortunam maiorem iram testantur sequi. Periculosa ac turbulenta sunt 25 principum vitia, sed ira maiorem stragem edit facultati rerum coniuncta. 54 Bene prestanterque scribit Seneca perire funditus omnia, ubi quantum ira suadet, fortuna permittit. Darius, Persarum rex, bellum adversus Scythas moturus, 30 p. 30 offensus Ortobazi nobilis senis precibus in solacium senectutis rogantis unum e tribus liberis sibi relinqui, plusquam peteret pollicitus se daturum, omnis tres in eius conspectu occisos obiecit. Xerses, cum Grecis gesturus bellum, parenti quinque filiorum inius 5 vacationem petenti, ira motus, quem vellet eligendi potestate concessa, cum quem delegerat, in duas partes confectum, ab utroque vie, qua exercitus transiturus erat, latere suspendi iussit. Transeo nostros principes, ne quem mea notet oratio, at tamen requirebat multorum 10 salus illos fuisse paulum ab ira remissiores. 55 Cuperem ut hoc uno tantum urgerentur malo. Sed multa illam vitia consequuntur. Primum vesana ambitio, malus officii magister, que eos, semper; ampliandi proferendique dominii cupiditate incensos, in 15 aliorum perniciem stragemque irritat atque impellit. Hinc cum vicinis bella, hinc cedes, incendia, nationum populationes et provinciarum vastitas descendunti. Ubi enim imperandi cupiditas regnat, ibi pacis aut otii ratio esse non potest. Tum vero luxuria et libidines varie, 20 que cum etiam doctissimos ac sapientis viros quandoque ab officio declinare coegerint, quid in principibus virium atque auctoritatis habere putatis, in quibus licentia cum stultitia admiscetur, qui, sensuum voluptatibus potius quam rationi obtemperantes, non solum 25 illas coercere, sed etiam allicere consueverunt? Blandum id quidem malum et quod propter multi iam fuerunt e principatu pulsi. Quid autem turpius, ne dicam infelicius, Alexandro et priscis regibus, qui cohortes uxorum exoletorumque libidinis causa habebant? Adde 30 p. 31 his superbiam atque impotentiam, que raro a principibus recedunt. Adde avaritiam, dominantium sectatricem, qua omnes ferme ducti in divitum fortunas impetum faciunt. Adiciantur quoque multiplices cupiditates, que mentem eorum semper affligunt. 5 56 Quid de conscientia scelerum loquar, qua nullum Seneca gravius esse supplicium scribit? Numquid vobis parvus videtur esse in principibus cruciatus? At ii, qua conscientia vivant, satis constat. Nempe ea quam ipsorum facinora requirunt. Ingratitudo quoque 10 eorum domestica est, qua in re prestant reliquis etiam in agenda, ne dum in referenda gratia insolentes. Quicquid eis operis, quicquid muneris, quicquid beneficii impenditur, id debito iureque fieri putant et, ne quid cuiquam debeant, sibi omnia deberi arbitrantur. 15 Adiciuntur his malis suspitiones, metus, timores, qui iugiter animos principum lacerant: servi, familiares, domestici, amici, noti atque ignoti formidantur, non uxor, non liberi, non fratres, non cognati sunt extra suspitionem. Horum namque singulorum conspiratione 20 et fraudibus plures principes interierunt. Nullus his locus tutus est, nulla regio, nulla ora, ubique insidie timentur. Dies soliciti, insomnes noctes aguntur, tum vite, tum imperii amittendi metu: qua vita, tot malis implicita, nihil prorsus potest infelicius excogitari. 25 57 Audite, queso, quid in hanc sententiam in eodem libello dicat Isocrates: si metus illorum - inquit - solicitudinesque et pericula consideres, si nonnullos ex regibus aspicies ab iis necatos quos fidissimos cogitabant, si item reges ipsos in eos animadvertisse crudelius, 30 quos singulari familiaritate caros habuissent, aliis vero contigisse ut, postquam in suos sevissent, ab suis p. 32 postea occiderentur, quamvis potius vitam, quam hanc, tot tantisque periculis coniunctam, censeas eligendam? Illud quoque nequaquam est in minimis ipsorum malis adnumerandum, quod suavissimo omnium fructu amicitie privantur. Ipsi neminem nisi inconsulto 5 quodam impetu diligunt a nulloque diliguntur. Inter pares quidem amicitia versatur et eos in quibus eadem bonarum artium vigent studia: at ii non solum non amant pares, sed cum eis regnandi gratia decertant; bonis artibus quantum vacent, palam nobis est. Cum 10 inferioribus nulla esse potest amicitia; nam timeri a suis quam diligi principes malunt. Sed quem metuunt et oderunt, veteri sententia. Itaque nullus apud ipsos amicitie locus est. 58 Amici quippe est ex animo et vera loqui, at illi 15 veritati sunt omnino infesti, cum nihil nisi quod libeat eorum aures patiantur. Sed videmus, inquies, multos amicorum nonnulla prebere officia. Id quidem nullo fit principis amore, sed ob utilitatem privatam. Sectantur enim quem sepius oderunt, sed utilitas superat malivolentiam. 20 Concurritur enim ad eos tanquam ad aurifodinam, questus et lucri causa. Non igitur amantur, sed venerantur ac metuuntur. Satis eis est laudari colique ab adulatoribus et iis quos veluti canes ad latrandum alunt. Bonos et veritatis cultores penitus 25 respuunt, cum aliena sit eis virtus suspecta. 59 Triplex enim, ut principum felicitatem cognoscatis, genus hominum est eis maxime acceptum ac familiare. Hos inter primas partes adulatores tenent atque assentatores, non homines sed portentuose belve 30 atque immanes veri dicendi hostes, qui mentiendo p. 33 blandiendoque adeo principum mentes infatuant ut parum distent ab insanis. Consilia principis comendant, quantumvis pernitiosa ac turbulenta, cum sit consilii inops; prudentiam admirantur, cum sit stultus; illum plusquam ceteros sapere profitentur, cum haud 5 procul absit ab amentia, eoque cum suis assentationibus abducunt, ut, nihil verum audiens, sue sapientie fidens, prolabatur sepissime in miserrimos casus. Neque enim ad ullam sapientie cognitionem pervenire possunt quibus ab assentatoribus persuasum est iam se ad 10 sapientiam pervenisse. Obsessi ab adulatoribus, omni veritatis cognitione privantur. Nam, si quem iniuria princeps affecit, id pro summa iustitia assentatores comprobant. Luxuriam dicunt oblectationem naturalem, usu et consuetudine gentium permissam. 15 parcitas, prodigalitas liberalitatis nomine appellatur. Crudelitatis culpam leniunt specie severitatis. Nullum est tam tetrum facinus, nullum tam nefarium in regibus vitium, quod non adulatores alicuius obtegant virtutis velamento. Quo fit, cum malus ab nequissimis 20 laudetur, ut, cumulata stultitia multorum comprobatione, vitiis pro virtutibus abutatur. Qua in re summa est infelicitas. 60 Hos sequuntur voluptatum ac luxurie ministri, quibus secretiora domus permissa sunt: cum his 25 occulta colloquia et interiora, que lucem fugiunt, consilia credita. Tertiam aciem perquirende comparandeque pecunie architecti conficiunt, gratum regibus ministerium: horum suasu impulsuque nova vectigalia, divitum insidie, proscriptiones, rapine, spolia subsequuntur. 30 Accumuletur his quartum genus, idque pestiferum, delatorum ingens malum et in bonorum atque innocentum virorum perniciem promptum, quibus non solum principes improbi, sed modesti quoque p. 34 habiti aures prebuerunt. Apud Hadrianum certe imperatorem adeo valuere delatorum voces, ut amicos quos ad summum provexerat postea habuerit hostium loco. 61 His ergo tam bonis, tam sanctis ministris, tam 5 fidis satellitibus suffulta principum consuetudo, quam iniqua conditione agitur! Mihi credite, non ingreditur limen horum ulla felicitas, sed tormenta et varie calamitates. Ab bis amicitia exclusa est, repulsa veritas, adulatio accita. Nam, quod Carolus doctos ab eis viros 10 diligi colique paulo ante dixit, longe tota aberrat via. Nam neque litterarum studia apud reges et dominos, nisi admodum paucos, unquam viguerunt, neque ab eis doctrina ac sapientia prediti aut culti aut magni habiti. Diversa sunt principum excellentiumque virorum studia, 15 quorum virtus semper fuit regibus formidolosa. Perstringit enim dominorum veluti lippientes oculos aliene virtutis fulgor, ut, a quo se superari sentiunt, aut odiant aut nequaquam diligant. Non autem neque apud Grecos neque apud Latinos tanta doctissimorum 20 eloquentissimorumque virorum copia viguisset neque adeo sapientie parens philosophia esset exculta, nisi et Athene et urbs Roma diutina in libertate vixissent. Loquendi enim vivendique libertatem litterarum studia expetunt et sequuntur, servitutem fugiunt atque abhorrent. 25 Plures doctrine studiis deditos viros, qui sub regibus orti erant, legimus Athenas se contulisse, ubi et virtuti honor et libertati locus erat. Quomodo enim cari esse principibus viri sapientes possunt, qui quod maxime est dominis invisum, vite libertatem, pre se 30 ferunt? Nam cum principes, assentatoribus stipati, veritatem horreant, viri autem studio sapientie dediti, veri p. 35 cultores, adulationem ut vitium pessimum aspernentur, necesse est ut aut reiciantur aut pereant. 62 Iam dixi Callisthenem ab Alexandri temeritate ob sanas monitiones crudelissime necatum. Plato vir sanctissimus, a Dionisio Sicilie tyranno per doctrine 5 speciem vocatus, tyranni opera venundatus est. Zenonem philosophum, senem admodum, Falaris tyrannus omni cruciatus genere dilaceravit. Anaxagoras, nobilis philosophus, a Nichecreonte Cypriorum rege occisus est. Nero Senecam ac Lucanum mori coegit. Socrates 10 tyrannorum tempore damnatus veneno periit. Boetius vir doctissimus atque innocentissimus Theodorici regis iussu vitam amisit. Quam de reliquis coniecturam sumemus, cum divus Augustus, qui bonorum principum principatum tulit, tam crudelis in Ovidium poetam 15 egregium fuerit? Quem cum in Pontum ob levem nescio quam offensiunculam relegasset, nunquam ut rediret ab se impetrari passus est. 63 Non amant principes nisi suis moribus congruentes. 64 Quem vero legimus a regibus aut imperatoribus 20 aut ceteris dominantibus honore, opibus, dignitate amplificatum fuisse excellenti doctrina virum? Quid Augustus in Virgilium aut T. Livium contulit, alterum poetarum, alterum historie Romane patrem? Vir eloquentissimus Quintilianus Rome publicam 25 p. 36 scholam unde viveret tenuit. Lactantius Firmianus, vir prestans doctrina et arte dicendi, qui Crispum Costantini imperatoris filium litteris erudivit, adeo pauper vixit, ut plerumque necessariis egeret. Hec cura prestantissimorum doctrina virorum imperatoribus fuit. 5 64 Sed quid ego antiquiora recenseo? Tulit etas superior tres viros preclarissimos, qui sapientia et doctrina magnum lumen Italie attulerunt. Prior Dantes eluxit ingenio singulari, cuius extat poema preclarum neque, si litteris Latinis constaret, ulla ex parte poetis 10 superioribus postponendum. Is, patria ob civiles factiones pulsus, cum nihil secum preter virtutem asportasset, contulit se ad Canem veterem principem Veronensem, cuius tum liberalitas pre ceteris ferebatur. Susceptus ab eo Dantes ac victus quotidianus ut reliquis 15 ex familia tributus. Vacabat vir doctissimus ingenio, scribendi cure intentus: nulla in cum dignitas, nullus honor, nulle opes collate. At Florentinus quidam, per facetias et dicacitatem multas a domino - ut mos est fere principum, quibus plus stulti quam sapientes placent - 20 divitias consecutus, cum in aula Canis a Dante quesisset, cur ipse, qui nullas nosset litteras, tam dives evasisset, Dantes vero, tali sapientia et dottrina, pauper esset: quando - inquit Dantes - ego meis studiis moribusque principem similem invenero, sicuti tu tuis 25 et ipse me predivitem reddet. Quibus verbis offensione principis contracta, abiit. Ac tandem vir excellentissimus omnique laude dignissimus, cum multa peragrasset loca parvique ipsius fieret virtus, Ravenne diem suum obiit. Magnum profecto Italie dedecus nullum ex 30 tot principibus - permulti enim tum erant - repertum, qui talis viri pro dignitate nominis alendi ornandique curam suscepisset. p. 37 65 Hunc secutus est, paulo inferior etate, Franciscus Petrarca, vir priscis illis sapientia atque eloquentia comparandus, cuius ingenio hec nostra humanitatis studia, que multis seculis sopita iacuerunt, adeo excitata sunt, ut priorem ferme dignitatem ac vires recuperarint. 5 Plures tum Italia principes alebat, sed prestabat unus omnibus honore, potentia, dignitate, Robertus rex Neapolitanus, ad quem cum Petrarcha accessisset, tenui honore susceptus - omnia enim regi eius viri virtute erant antiquiora -, tantum viatico adiutus, ad 10 lauream in urbe suscipiendam Romam venit, acceptaque laurea, in villa privata meliori vite deditus, spretis principibus, consenuit, ubi et defunctus est. Eadem ferme etate et Iohannes Bocacius, vir singularis ingenii sed doctrina impar superioribus, floruit, cuius plurimi 15 extant libri ad institutionem legentium editi. Contulit se is quoque Neapolim, vir tenui censu, ad quemdam ex primoribus apud reginam principibus, spe, quoniam ab eo accersitus esset, maiora quedam consequendi. Sed haud diutius accola eius urbis fuit, tum contemptus 20 sui impatiens, tum offensus principis illius moribus. Itaque Florentiam reversus, equo animo paupertatem tulit atque, aulas deinceps principum aspernatus, mores quoque eorum suis scriptis detestatus, vixit sibi et Musis. 25 66 Legite quantum libet veterum annalium monumenta, rarissime reperietis vel philosophum vel oratorem vel quempiam litteris et sapientia preditum aut ditatum a regibus aut opibus ac dignitate auctum vel ad prestanda consilia vel ad precipiendam vite 30 disciplinam vel ad componendos mores fuisse accersitum. Quedam ab his ad iactantiam quandam oblata vel p. 38 data accepimus. Sed nulle unquam illis prefecture a regibus demandate, nulli honores habiti, nulli magistratus commissi, nulla graviora consilia eredita. Neque id, ut opinor, iniuria. Sciunt enim ipsos nequaquam suarum cupiditatum futuros esse ministros. Taceo de nostris, 5 a quibus quanti aut eloquentes aut docti extimentur, minime est obscurum. Unum tantum hac nostra etate scimus in honore habuisse coluisseque egregios viros, superiorem ducem Mediolanensem, quos undique ad se premiis pellectos et dignitate et opibus 10 affecit. Ceteri vero apparent tamquam rari nantes in gurgite vasto. 67 Verum reliqua prosequamur que principum vitam infelicem prestare videntur. Haud exigua felicitas ducitur filios habere ac relinquere imperii successores. 15 At malos principes exemplis constat improbitatem suam in filios infundere et efficere similes sui. Nam, ut in regno, ita et in parentum vitiis fili videntur succedere. Ex malis ergo filiis nulla ad patres felicitas perveniet. Boni si quos legimus, aut caruere filiis, sicut Augustus, 20 Titus, Traianus, Antoninus Pius, aut eos genuere quibus fuisset satius defecisse. Avidius Cassius, in Vita Severi imperatoris neminem magnorum virorum – ait - bonum et utilem filium reliquisse et eos aut interisse sine liberis aut tales reliquisse, ut humano generi 25 fuisset utilius non esse natos. Magna est ergo vite principum felicitas et admodum reliquis appetenda, que, aut deserta virtutum comitatu aut oppressa vitiis, tum adulatoribus obsessa, tum curis anxia, quietis inops, liberorum voluptate carens, nullius est expers calamitatis! 30 Sed stultum atque imperitum vulgus non hec eorum damna animadvertit nec conspicit miserias in interiores: p. 39 ex basi suspensos ac sublimes prospectat. Opes, aurum, vestes, argentum, famulantium catervas obstupescens, exteriorem ornatum intuetur, non intro novit quibus exagitentur malis 68 Sapientissime de his scribens Seneca: isti - inquit - 5 quos pro felicibus aspicitis, si non qua currunt, sed qua latent videritis, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem suorum parietum extrinsecus culti. Lucianus autem, Grecus auctor, in Alectrione suo Miciclum, qui et ipse aliquando rex fuisset, interrogatum a 10 Gallo numquid nam felix regum vita esset quemadmodum vulgo extimaretur, habens quod bonorum maximum homines putarent, ita respondentem introducit: imperabam equidem pluribus provintiis tum multitudine hominum atque ubertate, tum vero amenitate 15 urbium refertis, fluminibus insuper navigio aptis et portuoso mari. Exercitus habebam permultos, non pauci stipatores ac satellites corpus custodiebant, habundabam auro, navibus et iis rebus omnibus propter quas principes extimantur esse felices. Quotiens 20 prodibam domo, multi me veluti deum quendam intuebantur atque adorabant. Alii preibant cursu ceteros, alii tecta conscendebant, ut me inspicerent, magni facientes videre currum quo vehebar, vestes, diadema, tum eos qui ordine preibant ac sequebantur. Ego autem, 25 mihi ipsi conscius quante me res torquerent, affligebar animo, illorum stultitie ignoscens. Mei vero miserebar, qui essem similis magnis illis colossis, quos Phidias aut Miron sculpserat. Hi enim Iovem aut Neptunum ex auro vel ebore sculpunt, fulmen aut tridentem 30 in manibus tenentes. At si quis introspexerit, videbit informe corpus, vectibus ferreis, clavis, cuneis p. 40 et luto piceo compactum, in quibus mores et mustele diversorium habent. 69 Eiusmodi profecto regnum est. Quid tibi formidines enarrem, timores, suspiciones, domesticorum odia, insidias, quibus abundat regia? Quid levem brevemque 5 somnum et insomma turbulenta? Quid varias ac multiplices cogitationes? Quid spes malas, vitam iquietam? Quid pecuniarum curam, litigia, expeditiones, mandata, leges, que ne parvulam quidem somni quietem sinunt capere? Necesse est unum pro omnibus 10 curam gerere ac sexcentis laboribus detineri. Neque enim dulcem, ut Homerus ait, somnum capiebat Menelaus, multa versans pectore, cum Greci reliqui sterterent. Torquet Cresum filii surditas, Artaxersem Clearcus, qui Ciro cum exercitu affuit, Dionisium Siracusium 15 Dion tyrannide expellens, alium Parmenion, Perdiccam Ptolemeus, Ptolemeum Seleucus. Quod autem malorum est omnium maximum, contemnant reges sibi amicissimos oportet et eos timeant, ne quid ab eis patiantur adversi. Hic enim veneno puer periit, 20 hic ab amatore occisus est, hunc forsan mors similis occupabit. In libro autem De calunnia regum et principum aulas maxime habundare calamitatibus dicit, in quibus invidie et suspitiones semper vigeant, adesse quoque adulatores gratum illis genus, ut facile detur 25 calumniandi locus. Quamobrem tum ratione, tum auctoritate fateri cogimur miseram atque infelicem esse principum vitam». p. 41 70 Tum Cosmus «Cupiebam» inquit «te paulum ante interpellare, qui michi risum moveris, cum veluti rem pergrandem ac mirandam tibi visus es dicere, bonos principes instar esse portenti. Nam istud non magis in principibus quam reliquis monstri loco habendum 5 est, bonum esse. Cicero quidem tuus, in Divinationis libris, si que rarissime fiunt monstra putanda sunt, - inquit - magis monstrum erit vir bonus quam partus mule. Ita perraro evenit, ut vir bonus reperiatur. Quod si virum bonum portenti simile Cicero arbitratur, quid 10 tu in principibus putas contingere, quos plura quam privatos homines vitiorum irritamenta molliunt ac seducunt pluraque circumstant oblectamenta, corporum virtutibus inimica? Rara virtus est in omni hominum conditione et statu, siquidem omnia preclara rara. Itaque 15 non magis in principibus quam in aliis deesse bonitatem experimur». 71 «Non quero» Nicolaus inquit «bonum aut sapientem illum Stoicorum, qui nondum est inventus. Hos sentio bonos, quos usus et vita hominum comprobat, 20 in quibus satis est inesse aliquam et si non perfectam virtutem, at saltem speciem et adumbratam effigiem earum virtutum, quas civilis vite ratio requirit. At id ita rarum in illis reperitur, ut monstrum videatur, si quis bonus repertus sit. Difficulter enim perveniunt 25 ad virtutis possessionem, quibus opes, divitie, imperia, voluptatum vitiorumque illecebre peccandi facultatem subministrant. Scitis fortunam fingi a sapientibus cecam, que et illos quoque cecos reddit, quos amplexatur. Libidine enim pro ratione abutuntur, ad id 30 prompti quod rerum licentia permittit. Quo fit ut, posthabita honesti cura, cum ad vitia deflectantur, sepissime p. 42 de statu rerum cadant et a fortuna deserantur, quo nihil esse potest infelicius. 72 Omitto antiquas tragedias, principum infelcitatis copiosissimas testes, Edipodem, Troadem, Atreum, Thiestem, Medeam, Agamemnona ceterosque permultos, 5 quorum exemplo Greci illi sapientissimi poete infelilcitatem quasi familiarem principibus expresserunt et, ut vulgo essent notiora, in scenis decantari eorum exitus voluerunt, ad reprimendam eorum stultitiam, qui felicitatem cum magna fortuna coniunctam putant. 10 Non referentur a me, quos varii fortune impetus, dum felices haberentur, absumpsere. Multi bello, plures veneno, plurimi gladio, quidam in vinculis interierunt, testes sunt Cresus, Siphax, Iugurta, Perseus, Mitridate ceterique infelicitate insignes. Ad pernitiosiora enim 15 tendit oratio. Primum quidem ita duce natura imbuti atque instituti sumus, quod etiam in ceteris animantibus vim precipuam obtinet, ut nihil nobis carius liberis esse possit. Carissima est coniunx, carissimi parentes, fratres, cognati et qui ex eodem sanguine manant; 20 iocundissimam etiam equalium consuetudinem et sanctissimum amicitie vinculum effecit. Que ita nascuntur nobiscum, ita usu comprobantur, ut, qui ea neget, non homo, sed belva videatur. 73 At regum et principum effera immanisque 25 crudelitas, que etiam ferarum asperitatem superaret arctissima iura nature, amicitie vincula, omnes communis societatis leges ob imperandi cupidinem abrupit. Non filiis a parentibus, non viro ab uxore nec e contrario, non fratri a fratre, non sociis, non amicis, non 30 cognatis quicquam tutum reliquit, sed abegit atque impulit p. 43 in mutuas cedes. Ninus, ut a primis exordiar, non pepercit materne neci. Artaxerses, Persarum rex, cum vivens Darium filium per indulgentiam sibi in regnum, donatis imperii insignibus, substituisset, eundem, cum quinquaginta ex fratribus parricidium parantem, cum 5 coniuratis occidi imperavit. Alexander, maior Philippi Macedonum regis frater, cum regno potiretur cum fratre Perdicca, per insidias Euridice matris occiditur. 74 Philippus, post multarum urbium gentiumque excidia, post defatigatum sanguine ac cedibus animum, 10 Olimpiadis uxoris opera ab adolescente Pausania interfectus est. Eodem modo et Candualus, Lydorum rex, uxoris fraude periit. Xersem, Persarum regem, bello adversus Greciam infeliciter gesto, in patriam reversum Artabanus prefectus admodum regi fidus interemit. 15 Dionisius secundus, Sicilie tyrannus, qui postmodum pueros docuit Corinthi, cum maior fratribus natu a militibus ad regnum assumptus esset, primo avunculos, tum vero fratres e medio abstulit. Ptolemeus, Egypti rex, cognomento Philopater, patre ac matre 20 interfectis, addita etiam fratris ac sororis cede, regno potitus est. Haud dissimile fuit scelus Nicomedis, Bithinie regis, qui patrem regno spoliatum peremit. 75 Eodem ductus furore, alter Egypti rex Ptolomeus, cum propter multiplices crudelitates, quibus 25 grassatus in multos fuerat, timeret ne populus maiorem p. 44 natu filium odio sui regno preficeret, illum vita privavit. Alterum filium iuniorem, ex Cleopatra uxore eademque sorore genitum, die natali in membra discerptum, inter epulas et convivas Cleopatre obtulit. Non inferior impietate fuit filius Eucratidis, Bactrianorum 5 regis, quem victorem ab Indis redeuntem particeps regni factus interfecit. Adicitur his execrabile scelus Frahatis, regis Parthorum, qui, cum a patre Orade solus ex triginta fratribus in regnum adscitus esset, quasi nefas duceret absque nefario facinore imperare, 10 primum patrem admodum senem, tum fratres omnes occidi imperavit. Deinde superiorum cladibus addidit filii adulti necem, veritus ne ob tantorum scelerum invidiam rex a populo constitueretur. 76 Quid Attalum commemorem? Qui populum 15 Romanum reliquit heredem, qui, cum a patre Eumene regnum florentissimum accepisset regiamque cognatorum atque amicorum cede fedasset, furiis postmodum ac dementia agitatus, veste squalida, promissa barba, capillo neglecto, omissa regni administratione, primum 20 fodiendo serendoque orto, tum erarie artis studi se dedit, ere fodiendo intentus. Qua ex re morbo contracto periit. Qua ergo tantorum scelerum conscientia, quo mentis furore, quo turbine animi eos agitari necesse fuit, qui sanctissima nature iura tam tetris, tam atrocibus 25 flagitiis violarunt? An tu, inter tot et tam feda atque immania facinora, ullum residere felicitatis vestigium putas? 77 Quam felix extitit Alexander Magnus? Qui regni futuri auspicia iecit fratris Carani morte, qui amicorum 30 pariter atque inimicorum pestis, paternis amicis crudelissime occisis, predo gentium ac regnorum pestis, non magis vino quam sanguine humano inebriari p. 45 solitus fuit. Mihi quidem, cum ci maxime favit fortuna, tum precipue expers felicitatis fuisse videtur. Nam, cum vitiis potentiam adderet, cum insanior in diem fieret, cum ebrius debachabatur in suos, cum se adorari ut deum mandabat, cum se Iovis filium mentiretur, 5 que poterat in tanta dementia esse felicitas? Atqui hos fructus parit principatus, hec opera suadet, hos satellites tum parandi sui, tum conservandi subministrat, ut nihil videatur execrabilius quam principatus nomen». 78 «Barbarorum» Carolus inquit «hec feritas 10 atque immanitas fuit, qui et hodie quoque in suos seviunt imperandi gratia. Nostros humaniores ac temperatiores fides Christi reddidit longeque ab eiusmodi crudelitate removit». 79 «Hec vitia» Nicolaus inquit «videntur esse et 15 barbaris et Grecis et Latinis communia. Possem multas excitare tragedias, ex quibusvis gentibus, eorum qui neque suo neque alieno sanguini pepercerunt, nisi nonnullorum pudore impedirer. Malo quippe silere quam refricare cicatrices, iam vetustate atque oblivione 20 obductas. Nonnullorum autem recentiora vestigia ac propinquiora sunt, ut verissime dictum sit nullam sanctam societatem neque fidem regni esse. Et enim in Italia fraternas cedes vidimus ob dominii cupiditatem et inter propinquos sevo Marte certatum. In Gallia, 25 Germania, Britannia, Hispaniis seva arma et plusquam bella cvilia exarsere, non a domestico, non a cognatorum, non a proprio sanguine temperatum, plusquam civili odio et cladibus propinquorum omnia fedata. Itaque et nostri quoque principatus, vitia experti, documento 30 esse possunt, nullam regni neque fidem neque felicitatem esse». p. 46 80 Tum Cosmus «Hic noster Nicolaus» inquit «diligenter et malos multos principes collegit et eorum expressit vitia, de bonis vero aut eorum virtutibus penitus verbum nullum. Nonne tu ab eorum numero secernis et quos paulo ante retulit Carolus, et David 5 regem, pluresque ex Hebreis, et e nostris optimos quidem illos principes Archadium, Honorium, Theodosium, Carolum magnum multosque preterea vite sanctimonia et omni virtutum genere illustres? Quid oppones Roberto regi Neapolitano, quem nostri maiores 10 modestum principem et felicem regem iudicarunt, de quo Petrarcha noster multa scripsit in eius commetidationem? Cave hos infelices dixeris, ne nimis pervicax videaris». 81 «Non abnuo» Nicolaus inquit «multa extitisse 15 in multis principibus laudanda, sed felicitatem affirmo ab eorum vita prorsus abfuisse eamque esse principatus conditionem, ut nulla ei cum felicitate possit esse communio. Robertus quidem, is quem modo nominasti, ut omittam consortes regni, solicitudines ac molestias, 20 animi merores, turbulenta consilia, quibus etiam felices vestri necessario distrahuntur, qui potuit esse felix, cum fuerit avarissimus ac semper ad cumulandum aurum intentus? Quod adeo appetivit, ut omnia apud eum fuerint venalia. Tantum vero auri argentique 25 in erario condidit, ut hodie quoque, qui ditissimum quempiam designare velit, eo locuplectiorem dicat. At scitis quantum malum, quam turpe in rege presertim et quam fedum sit avaritia, cuius sociam esse felicitatetem nullus sane mentis affirmabit. 30 p. 47 82 Nam et gentiles omnes, quos Carolus recensuit, et Christianos quoque, nisi quos Dei pietas extulit, felicitate caruisse contendam. Sed divino quodam munere suffulti, quidam, non principatus opera aut favore, sed nutu et dono Dei, preclari ac felices evasere. 5 Pauci tamen, quos equus amavit Iupiter aut ardens evexit ad ethera virtus. Dei enim providentia, ut fides nostra aliquando stabilita a persecutione conquiesceret, bonos quosdam esse voluit, quorum auctoritate fides roborarctur. Nam, quod David regem nominasti et 10 alios, quibus similis vita contigit, non possumus de iis, que occulto Dei iudicio aguntur, humanam sententiam ferre. Verumtamen et ipsum David ad stuprum et homicidium, que vitia a principatus natura manare videntur, labi divina sapientia permisit. Non attingit nostra 15 prudentia hec altissimi Dei secretiora consilia. 83 Id tamen aperte constat, imbecillitatem conditionis humane fieri in principatu multis vitiorum illecebris imbecilliorem et ad mala quam ad bona promptiorem. Quamobrem celesti ope, non sua, principes 20 quidam vite felicitatem sunt assecuti. Affuit enim illis superna virtus, que ipsos deflecti ad turpia aut decipi regni delinimentis non permisit. Nam in principatu tot incomoda, tot tormenta insunt, tantum rerum pondus ei incumbit, ut omnem a se felicitatem excludant 25 adeoque etiam illos, qui boni felicesque sunt habiti ac beati, exagitat ac conterit, ut nulla felicitate fruantur. Id ipsum quidem multis preesse ac dominari et unum pro omnibus intentum esse, solicitum, vigilantem, anxium, ad infinita quedam negotia distractum, magnum est 30 infelicitatis argumentum. p. 48 84 Non sequor Stoicorum doctrinam, qui virum bonum nimis arctis circumscribunt spatiis. Hunc assumamus, qui minimis vitiis urgetur, qui bonus extimetur ab reliquis. Regem istum constitue et bono, ut aiebas, publico vacantem agentemque omnia, que boni 5 principis officium requirit: felix dicetur, ea scilicet felicitate qua secundus fortune cursus appellatur. Verumtamen ego felicem cum - quod non fortuna, sed animus prestet necesse est - nulla ratione nominabo. Animum enim quietum, liberum felicitar sequitur et 10 omni perturbatione vacuum. At vero principes tot curis, vigiliis, molestiis, anxietatibus, solicitudinibus, angoribus distrahuntur, ut lacer animus ac fessus, nihil quietis percipiens, nullam in se admittat felicitatem. 85 Illa ipsa, quam vulgo felicitatem opinantur, infelix 15 est. Nihil - inquit Seneca - infelicius est eo, cui nihil unquam evenit adversi. Et, alio in loco, magne felicitatis tutelam, ut nihil de futuro timeatur, esse solicitam scribit moleque sua premi. Quid quod eiusmodi felicitas tenebris quibusdam nos obfundit caliginemque 20 menti obicit, qua veri vivendi atque ex recta ratione iudicandi facultate privamur? Num ea parva infelicitas esse videtur? Adice quod principes boni – etiam de his enim loquimur - maximo omnium bono et quod belve etiam appetant, vivendi libertate, privantur. 25 Hac quidem re sola carent, cum cetera bona circumfluere videantur. Et qui dominati se putant, sunt omnium servi: que res parum distat ab infelicitate. 86 In libro De animi tranquillitate Seneca: magna servitus est - inquit - magna fortuna. Non somnum 30 extendere in partem dici licet, non a rerum tumulto in p. 49 otium quietum confugere, non assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare, non spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent, que minimis et in angulo iacentibus licent. Non 5 licet quicquam tibi arbitrio tuo facere. Audienda sunt tot hominum milia, tantus rerum ex toto orbe congestus. /. 87 Hec erit igitur optimi quoque principis felicitas, ut omnium veluti publicum sit mancipium, ut unus 10 pro omnibus gravibus affligatur curis. Soli enim pro singulis est vigilandum. Audiende multorum querele, constituenda iudicia, iustitia servanda, salus omnium procuranda, subditorum iniurie propulsande, ratio belli ac pacis habenda, otio consulendum, uni omnium cura 15 gerenda, mali terrendi penaque afficiendi, boni premio alliciendi. Huic vite tam solicite, tam occupate, tam inquiete, tam moleste, tam variis rebus distratte, que felicitas, tribui potest? Hunc ego veluti alterum Ixiona, rote affixum, potius vertigine mentis agitatum dixerim 20 quam ulla felicitate affectum. 88 Hec fuit causa quamobrem Augustus otium sibi et quietem tantopere expeteret. Hec Antiochum, regem Asie potentissimum, quem Scipio bello victum superavit, ultra Taurum montem regnare iussum, dicere 25 coegit se magnam gratiam habere Romano populo, quod se nimis magna ac molesta procuratione Asie liberasset. Hec eadem pluribus ex Gallia Britanniaque ac ceterarum gentium regibus occasionem prebuit ut, abiecta regni cura, ad liberiorem vitam confugientes, 30 religioni Deique cultui se dedicarent. Magno quidem illi animo atque excelso divino freti munere, ea repudiarunt, p. 50 que tanto studio, tanto errore, tanta insania, tanta cupiditate a ceteris appetuntur. 89 Paucorum tamen hoc est munus hominum. Rari enim qui virtutem intuentur, rariores qui exquirant et qui assequantur rarissimi. Sed maxime tamen 5 principibus via virtutis ignota est, quorum cogitationes alio deflectere regna cogunt quam ad virtutis indagationem. Itaque tum illi beati existimantur, quos nulla imperandi cupido detinet, tum illos etas omnis beatissimos putavit, quibus Dei munificentia largita est ut, 10 regna vere felicitati postponentes, virtutem et beatam vitam potiorem insignibus imperii iudicarent. Nam ii, quibus regni cupiditas carior fuit, omni felicitate exciderunt. Malos enim refugit, ad bonos, quoniam continuis occupationibus, curis, negotiis vexantur, adire non 15 potest. Hoc modo eque boni ac mali erunt infelices. 90 Neque vero arbitror efflagitare hanc meam sententiam ampliores probationes eorum que sunt tum nota rationibus, tum exemplis notissimis manifesta. Constat enim vitam principum tragediam quandam esse 20 calamitatum plenam, ex qua multi actus confici possent ad representandam tanquam in theatro eorum infelicitatem. Nam vani casus rerum, dubia regna, suspensa in diem atque instabilis fortuna, anceps consiliorum eventus, adulatorum fraus, ambitio amicorum, 25 domesticorum proditiones, insidie filiorum, uxorum perfidia, incerta fratrum voluntas, dubia multorum fides, levitas vulgi, bellorum incertus finis, pax suspecta, ipsa regni solicitudo et anxii metus, quibus rebus quassari mentes principum videmus, manifesto arguunt principes 30 omnis quadam infelicitatis conditione damnatos. 91 Nec michi inconstans stultorum opinio aut vulgi temeritas, in quo nullum consilium, nulla ratio viget, aliquid affert, quominus hec nostra opinio verissima p. 51 videatur.Que cum sint conspicua et veluti palam in conspectu omnium sita, quis sane mentis abnuerit, cum principatus, regna, imperia etiam bonis viris gravia et turbulenta omnem adimant vite iocunditatem ac quietem, quin illorum tamquam rei infelicis cupiditas 5 aspernanda nobis sit ac penitus fugienda? Nam, cum videamus principes partim ira et libidine fervidos, partim sanguine et suorum cede efferatos, alios cupiditate ambitioneque flagrantes, alios afflictos timore, hos suspitione metuque dubios, illos tormentis cruciatuque 10 hominum sevientes, quosdam voluptatibus luxuriaque diffluere, hos ignavia torpere, omnes fere amicis destitutos inter adulatorum assentatorumque turbam stupere, nonnulli curis exedantur, suos, alienos, domesticos suspectos habeant, hos belli rabies 15 absumpserit, alii veneno perierint, multi aut filiorum aut amicorum fraudibus sint deleti, alii, variis fortune fluctibus iactati, nulla quiete, nullo otio potiantur: profecto nihil potest dubii nostris mentibus residere, quin principes omnis, nisi quibus divina pietas affulsit, cum 20 eorum vita nullius sit expers molestie, infelices ac miseri iudicentur. 92 Si enim etiam illi, quos bonos fuisse iudicamus, multis oppressi curis, pluribus conflictati molestiis, defatigato animo, mente inquieta, non suo, sed aliorum 25 arbitrio, non privato, sed publico otio et quieti vacare cogantur, cum non dominii, sed continue servitutis sit bonis onus subeundum, quid aliud extimandum est, nisi naturam principatus malam ac pernitiosam etiam sapientum animos defatigare ut, cum imperio et opibus 30 abundent, felicitatis inopia urgeantur? Facessat igitur a nobis illius appetitus et dominorum quoque consuetudo, neque nos illis committamus, qui possint obesse, si velint». p. 52 93 Tum Cosmus «Quid tu», inquit «Nicolae, censes de illis, qui in sua re publica civitatis principes extiterunt? Num eos quoque iis quibus reliqui principes malis obrui putas?». 94 «Decernant hoc ipsimet» inquit «qui, quanta illis 5 felicitas tribui debeat, experti sunt. Alcibiades, Temistocles, Pericles, Aristides, Hannibal, Camillus, Q. Metellus, Scipiones, Rutilius, Cesar, Pompeius, M. Antonius, Lepidus multique preterea ex priscis et e nostris nonnulli testes sunt copiosissimi, quantum felicitatis 10 ex altiori gradu et fortune favoribus contrahatur. Nam quamvis Sylla felicem se dici voluerit, tamen tantum a felicitate abfuit, quantum fuit crudelitati propinquus. Nichil enim sibi accidere potuit infelicius quam male faciendi facultas ac libido, quibus se felicem 15 putavit. Grassari enim cede ac sanguine, civium proscriptorum capitibus oculos pascere, bona proscribere, ire imperio regi summa infelicitas fuit. Marius et cum pulsus est miser et infelix cum rediit, qui, civis patrie perniciosus, ea in cives effecit, que ne hostes 20 quidem patrie crudeliora expetivissent. Quare et iis quoque felicitas defuit, quibus fato datum fuit, ut in suis urbibus decederent e vita insulse plebis iudicio ac popularibus factionibus addirti, quo nihil potest esse miserius». 25 95 «Ubi nam ergo» Cosmus inquit «versari illam arbitramur? Num residet apud mortales? An, quemadmodum de Astrea ferunt fabule, relictis hominibus ad superos migrasse dicemus?». p. 53 96 «Nusquam» inquit ille «minus quam ubi maxime esse putatur. Legistis, ut opinor, quem olim Apollinis oraculum felicem esse responderit. Nam, cum Giges, rex Lydorum, qui sibi pre ceteris fortunatissimus videbatur, Apollinem consuluisset, quis eo tempore 5 felix esset, contempsit oraculum regias opes atque apparatus et Aglaum quendam Archadem, parvuli ruris cultorem, qui metas agelli sui nunquam cupiditate excesserat, felicem iudicavit. Repressit Apollo regis superbiam et, qui se felicissimum omnium arbitrabatur, a 10 rustico agri cultore dei iudicio superatus est, qui nullum regem, nullum imperatorem, nullum principem, sed privatum quendam agricolam felicem iudicavit. 97 Ante Valerium Maximum reges multi, imperatores nonnulli fuerant: nullum ex his, ne divum quidem 15 Augustum, posuit inter felices, sed unum tantum privatum civem Romanum, Q. Metellum, ut nulla dubitatio residere in nobis queat non in principibus, sed in privatis viris aliquando felicitatem esse repertam. Hanc et Lucianus in suo Menippo sententiam probat. 20 Menippus enim, cum adolescens legisset apud Homerum Hesiodumque et alios poetas deorum bella, adulteria, furta, rapinas, stupra aliaque eiuscemodi mala facinora, credebat ea licita esse atque honesta, postquam deorum exemplo atque auctoritate coroborarentur. 25 Deinde, adolescentiam egressus, cum audisset ea a legum latoribus, tanquam inhonesta et turpia, suis sanctionibus prohiberi, incertus animi utri rectius sentirent, philosophos adiit, ut ab eis sciscitaretur quenam esset vita optima. Sed, cum illos quoque conspiceret admodum 30 sibi ipsis dissentientes - nam hi voluptatem, hi vacuitatem doloris, virtutem alii, quidam animi corporisque et fortune bona vitam beatam efficere volunt – p. 54 incertior multo quam antea ac diffisus vivorum sapientia, mortuos consulere decrevit. Igitur ad inferos penetravit, sciscitaturus a Tiresia, qui et ipse vates ac divinator fuisset, sententiam quam querebat, at ille primo cum id nefas esse scitu respondisset, tandem, 5 mollitus Menippi verbis, ad aurem insusurrans, apud privatos viros optimam vitam - hoc est felicitatem - inveniri dixit. 98 Si quo igitur in loco habitat, inter privatos diversorium habet, procul a regum culmine et fastigio 10 imperandi. Virtutes enim effectrices sunt vite felicis, que, a principum domiciliis excluse, si quando casu aut errore limen ingrediuntur, e vestigio aufugere coguntur, perterrite moribus, ministris, artibus, quibus apud eos vivitur. Cum privatis vero, cum in eis vigeant studia 15 sapientie et doctrine, cum litterarum otio occupentur, quorum animus, remotus ab ambitione, liber a cupiditate, suis contentus est, non appetens aliena, libenter versantur et felices reddunt suos cultores. Hi enim soli virtutis iter cognoverunt, hi bene vivendi 20 precepta nobis tradiderunt, hi qui esset vite cursus optimus tum exemplo, tum litteris demonstrarunt, ab his nature cognitio defluxit, horum opera varie artes ad usum hominum reperte, hinc disciplinarum omnium ratio, hinc astrorum celique motus adinventi, hinc iura, 25 leges et rerum publicarum gubernacula emanarunt, ab his rerum omnium, que ad victum, que ad cultum corporis, que ad dignitatem, que ad tutelam, que ad mores spectant, origo ducitur. Horum consiliis secundam fortunam moderate ferre docemur, forti animo adversam. 30 Horum studiis, cura, vigiliis, animi morborum p. 55 medela, corporum egrotantium salus inventa est. Ab his sapienter et honeste vivendi precepta sumus assecuti. /. 99 Hi, tanquam virtutum sacerdotes, pacis atque otii amici, soli felicem vitam assecuntur. Posthabitis 5 enim atque abiectis opibus, imperiis, dignitatibus, contemptis divitiis, in excolenda matre virtutum philosophia, in rerum occultarum pervestigatione versati, ad liberalium artium disciplinas et humanitatis studia velut in portum tranquillum confugerunt, ubi nullo impetu, 10 nulla fortune iactati temeritate, vitam beatam ac felicem adepti sunt. Hos, quantum possumus, imitemur operibus nostris, cum sint eorum sectatoribus uberrima premia constituta. Principes vero, a quibus eiusmodi studia abfuerunt, a quibus raro boni quippiam ad 15 homines pervenit, quorum cupiditas, ambitio, alieni appetitus infinitis erumnis et calamitatibus orbem afflixit, qui otium, pacem, quietem reformidant, qui hanc vitam veluti peregrinantes transeunt, contemnamus. Et enim perpetua oblivione sepulti essent, nisi eos doctorum 20 virorum monumenta ab interitu vindicassent. 100 Hi soli prestant, ut magnorum virorum memoria non una cum corpore intereat. Horum lumine verborum res geste illustrantur, horum scriptis nomen augetur, horum vocibus et preconio gloria virorum 25 excellentium celebratur. Qua in re dominorum iniquitas culpanda est, quibus, cum immortalitas quedam doctorum hominum studio et vigiliis tribuatur, tamen eos ita parvi faciunt, ita contemnunt, ut mirum videatur in tanta ingratitudine, ne dicam stultitia, principum 30 p. 56 quempiam scribendi et eorum res gestas litteris mandandi laborem aggredi voluisse. 100 Sed sapientes illi, qui virtutis premia in ea ipsa norunt esse constituta, nihil extra se quesiverunt, virtute et scribendi laude contenti. Hi nihil sperant a regibus, 5 nihil appetunt, nihil concupiscunt, virtuti et optimarum artium studiis dediti, hi beati ac felices dici possunt, quibus solis datur, ut ea contemnant ad que reliqui, veluti ceci, insano impetu concurrunt. Hi, tanquam ex superiori loco in quadam specula positi, tum 10 ceteros, tum precipue reges veluti personatos quosdam homines ac ridiculos spernunt ac despiciunt. Vident enim intra se positos quibus in sordibus, quibus in flagitiis, quibus in passionibus perturbationibusque versentur, vident eos extrinsecus ornatos et, qua 15 conspiciuntur ab hominibus, claros ac conspicuos haberi, intus vero sordidos, miseros, incultos, afflictos et variis animi morbis laborantes, quorum vita, nisi scriptorum splendor accederet, perpetuo situ et squalore sordesceret. /. 20 102 Hunc vero - me intuens - non modo non felicem, sed miserum puto, alieni nutus, ne dicam voluntatis, servum, cui ad prescriptum alterius est vivendum. Neque vero ipse solus est felicitatis expers, sed ii omnes qui, principibus dicati, nihil sibi libere vite 25 relinquunt, ut ea assequantur quibus potiti multo sint quam antea miseriores. Primum dignitates quas adipiscuntur, cum he nihil virtutis secum portent, felicitatis sunt vacue. Nichilominus opes ac divitie, quibus timores, cure, vigilie, solicitudines, molestie sunt commixte, 30 insuper invidie subdita hec omnia sunt, que multos deiecit e culmine ac fastigio rerum et reddidit contemnendos. Itaque non magis principes infelices dixerim p. 57 quam eos qui, rerum externarum cupiditate, nutum principis observant. At vero infelicem vitam nescio an infelicior obitus comitetur. Quamobrem, si qui felicitatem appetunt, non in principatu, sed in virtute et beata vita collocatam intelligant. Hanc omnes, principatum pauci adipisci possunt. 5 103 Sed iam tempus admonet, ut ne simus verbosiores. Hic tamen noster, si - quod sepius suasi - in otium se literarum liberamque vitam conferret, procul a publicis curis, que maxime studiis adversantur, sique 10 parvo contentus, quod doctorum hominum virtus requirit, posteritatis memorie vacaret, tum vere felicis nomen mereretur. Non tamen vereor, si tranquillioribus rebus uti unquam licebit, quin quod suasimus, esse nos aliquando ei persuasuros». 15 Que cum essent dicta et diei estus remissior esset, discessimus. Finis